Students › Learn by heart

Memory work

Learn by heart

St. Patrick's Writings · Patrick of Ireland; Muirchu; TirechanRead in the library ↗

iplomatic edition.

Confessio

Ego Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fidelium, et contemptibilissimus apud plurimos, patrem habui Calpornium diaconem, filium quondam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bonavem Taberniae: villulam Enon prope habuit, ubi capturam dedi. Annorum eram tunc fere sedecim.

Sed postquam Hiberionem deveneram, quotidie igitur pecora pascebam et frequens in die orabam, magis ac magis accedebat amor Dei et timor ipsius, et fides augebatur, et spiritus augebatur, ut in die una usque ad centum orationes, et in nocte prope similiter.

Et dum recitabam principium epistolae, putabam ipso momento, audire vocem ipsorum qui erant juxta silvam Focluli, quae est prope mare Occidentale. Et sic exclamaverunt quasi ex uno ore: Rogamus te, sancte puer, ut venias et adhuc ambules inter nos

.

Epistola ad Coroticum

Ego Patricius peccator indoctus scilicet Hiberione constitutus episcopum me esse fateor.

Consuetudo Romanorum Gallorumque Christianorum mittunt viros sanctos idoneos ad Francos et ceteras gentes cum tot milia solidorum ad redimendos captivos baptizatos.

Unde ergo quaeso plurimum sancti et humiles corde adulari talibus non licet neque cibum neque potum sumere cum ipsis nec eleemosynas eorum recipere debetis.

Bury's public-domain Life of St. Patrick (1905) summarizes Muirchu and Tirechan as seventh-century witnesses to a legendary expansion around Patrick. Those later materials contain the fire at Tara, contests with druids, and the political geography of Armagh; snake and shamrock imagery belong still later devotional and national folklore rather than Patrick's own writings.

Exact wording of St. Patrick's Writings as hosted in the library. Public domain.

How to use it

  1. Read the whole passage aloud twice.
  2. Hide a few words, then say it all again, blanks included.
  3. Peek only when you are stuck. Keep going until every word is hidden.

Other passages

Or open any full-text work in the library, select up to about 400 words, and choose Memorize this passage. All memory work